Transcription paléographique

Attribution chapellenie du logis ducal - transcription paléographique
  • Transcription paléographique

Johannes, regis quondam Francorum filius, dux Bituricen(sis) et Alvernie comesq(ue) Pictaven(sis), Stamparum, Bolonie et Alvernie, dilecto n(ost)ro Jocelino Sadoni, cl(er)ico, salutem. Capellaniam p(er)petuam sitam et fundatam in hospicio n(ost)ro de Aula Regia p(ro)pe Bitur’ ad coll(ati)o(n)em n(ost)ram racione n(ost)ri ducat(us) Bituricen(sis) pleno jure spectan(tem), liber(am) ad p(rese)ns et vacantam per resignac(i)o(n)em de ea in manibus n(ost)ris f(a)c(t)am et a nobis admissam per dilectum et fidelem consilliariu(m) n(ost)r(u)m mag(ist)r(u)m Arnulphum Pelini, dicte capellanie ultimu(m) possessorem, tibi contulimus et conferimus et de ea providimus et providem(us) cum suis juribus et pertinen(ciis) univ(er)sis, investien(tes) te de eisdem per tradic(i)o(n)em p(rese)nciu(m) l(itte)rarum. Quare senescallo n(ost)ro Bituricen(si) aut ejus locunten(enti) harum serie co(m)mittendo mandamus quatinus, recepto a te solito juramento, te vel procuratorem tuum no(m)i(n)e tuo et pro te in d(i)c(t)e capellanie juriu(m)q(ue) o(mn)ium et pertinenciar(um) ip(s)ius realem et corporalem possessionem inducat aut per aliu(m) vel alios ad quos pertinet induci faciat, adhibitis solennitatibus in talibus assuetis, tibiq(ue) vel d(i)c(t)o procuratori no(m)i(n)e tuo de fructibus, juribus, proventib(us), obvencionib(us) et emolumentis quibuscu(m)q(ue) ad d(i)c(t)am capellaniam pertinentib(us) faciat ab illis quorum int(er)est vel int(er)erit integre responderi ; mandant(es) insuper generali receptori n(ost)ro Bituricen(si) p(rese)nti et futuro quatinus d(i)c(t)o Jocelino aut ejus c(er)to mandato redditus, proventus et alia emolumenta ad d(i)c(t)am capellam sive capellaniam spectan(tia) decet(er)o persolvat modo et t(er)mi(ni)s consuetis. Quequidem sic soluta n(ost)ras l(itte)ras aut ear(um) vidisse sub sigillo auctentiquo ac quictan(ciam) d(i)c(t)i Jocelini inde reportando in d(i)c(t)i n(ost)ri receptoris compotis per dilectas et fideles gentes n(ost)ras compotor(um) n(ost)ror(um) absq(ue) diffi(culta)te quacu(m)q(ue) volumus allocari et jubemus et de sua deduci recepta, ordinationibus, mandatis vel inhibicionibus contrariis non obstantibus quibuscumq(ue). Datum in hospicio n(ost)ro de Vincestre p(ro)pe Parisius, septima die mensis decembris, anno Domini mill(es)i(m)o quadringentesimo quarto.

Per d(omi)n(u)m ducem.

Erart.