Edition

Amortissement gratuit des donations de 1405 - édition
  • Edition

Johannes, regis quondam Francorum filius, dux Bituricensis et Alvernie, comesque Pictavensis, Stamparum, Bolonie et Alvernie. Notum facimus universis presentibus et futuris quod nos, gratuitorum et continuorum servitiorum nobis diu per dilectum et fidelem consiliarium et magistrum requestarum hospicii domini mei regis et nostrum magistrum Petrum Trousselli1, archidiaconum Parisiensem, et suos dicto domino meo regi et nobis multipliciter impensorum memoriam in nostre mentis examine revolventes, et ob hoc suis justis petitionibus, illis presertim que divini cultus augmentum animarumque salutem concernunt, benigne volentes condescendere, [au]dita per nos supplicatione per eum nobis porrecta, continenti quod, cum ipse, dum in hac mortali peregrinatione vitam agit, anime sue, parentum et benefactorum suorum saluti providere cupiens, de bonis a Deo sibi collatis usque ad summam sexaginta librarum turonensium annui et perpetui redditus per ipsum in patriis2 et terris nobis subjectis acquisitarum vel imposterum acquirendarum in nova fundatione seu dotatione cujusdam capellanie seu capellaniarum et sui obitus perpetui in ecclesia Bituricensi seu quibusvis aliis piis operibus exponere et erogare proposuerit, dumtamen a nobis gratiam admortisationis dictarum sexaginta librarum turonensium obtineat, gratiam nostram hujusmodi sibi super hoc elargiri dignaremur, nos ipsius magistri Petri laudabile propositum in Domino plurimum commendantes, premissorum consideratione, ut idem magister Petrus in omnibus et singulis terris nobis subditis dictas sexaginta libras turonensium annui et perpetui redditus in feodo vel extra feodum, etiam cum justicia media et bassa, si jam eas non acquisierit, acquirere et eas insimul vel per partes in fundationibus seu dotationibus predictis convertere, quodque3 ipse sexaginta libre turonensium annui et perpetui redditus in feodo vel extra feodum etiam cum justicia media et bassa per capellanos in dicta capellania seu capellaniis instituendos ac decanum et capitulum ipsius ecclesie in quantum hujusmodi tangit obitum ac alios quibus per eum sic erogate, date, translate vel assignate fuerint recipi, teneri, haberi et possideri valeant perpetuis temporibus tanquam res admortisate, Deo dicate et usibus divinis applicate absque eo quod ad eas vel aliquam ipsarum partem vendendum, alienandum seu extra manus suas ponendum aut nobis propter hoc aliquam financiam prestandum per quoscumque officiarios nostros cogi aut compelli possint quomodolibet in futurum prefato magistro Petro et ut ipse dominus meus rex et nos predecessoresque sui et nostri necnon carissima consors et liberi nostri bonorum et orationum que ratione dictarum sexaginta librarum turonensium celebrabuntur et fient decetero participes efficiamur et consortes, de nostra certa sciencia, inquantum nos, heredes et successores nostros tangit et tangere poterit in futurum, concessimus et concedimus per presentes. Eidem quoque magistro Petro ex ampliori gratia quamcunque financiam pro premissis et eorum dependentiis nobis debitam aut debendam ad qualemcunque summam ascendat exnunc prout extunc premissorum intuitu damus, remittimus penitusque de dictab nostra sciencia quittamus ; mandantes harum serie dilectis et fidelibus gentibus camere compotorum nostrorum omnibusque justiciariis et aliis officiariis nostris modernis et futuris vel eorum locatenentibus et eorum cuilibet ut ad eum pertinuerit quatinus dictum magistrum Petrum Trousselli personasque ecclesiasticas quibus dictas sexaginta libras turonensium annui et perpetui redditus assignabit presentibus gratia et concessione perpetuo sine ulla inquietatione vestri et gaudere faciant et permittant, facta in contrarium si que fuerint ad statum pristinum et debitum celeriter reducendo. Ordinationibus, statutis et prohibitionibus per nos factis premissis in aliquo derogantibus tam de non aliquid admortisando quam alias donisque seu graciis dicto magistro Petro alias per nos factis quas hic [h]aberic volumus pro expressis, necnon aliis mandatis, ordinacionibus et inhibitionibus contrariis non obstantibus quibuscumque. Quod ut perpetue firmitatis robur obtineat, nostrum presentibus litteris fecimus apponi sigillum, nostro in aliis et alieno in omnibus jure salvo. Datum Parisius, mense januarii, anno Domini millesimo quadringentesimo quarto4.

(Sur le repli, à gauche :) Per dominum ducem.

(Signé :) Erart5.

(À droite :) Visa. Contentor, gratis.

(Ajout sur la partie droite du repli :) Expedita in camera compotorum Bittur’ dicti domini ducis ex ordinatione reverendi patris domini Pictavensis episcopi, cancellarii ipsius domini ducis, et in dicta camera presidentis(6), et dominorum compotorum ibi, sine financia, de consensu thesaurarii generalis, et in eadem registrata libro memorialium hujus temporis, folio XXXII°, die penultima maii MCCCCVto.

(Signé :) Viaut.

 

a. Au dos : regeste XVIIe siècle, mal lisible par endroits (lacunes rétablies d’après le sens) : « Admortissement de soixante livres tournois par Jean duc de Berry en faveur de monsr Trousseau ». – b. de dicta écrit sur un grattage. – c. Le début du mot a disparu en raison d’une lacération du parchemin. Le sens nous semble être que d’autres amortissements concédés par le duc ne seront pas opposables à la présente mesure, et que, même s’ils n’ont pas été explicités dans le présent acte, ils seront tenus pour tels.

 

1. Pierre Trousseau est cité comme membre de la Cour Amoureuse de Charles VI, sous le faux nom personnel de Jacques : cf. https://www.vjf.cnrs.fr/charlesVI/consultation.php?type=nom&requete=trousseau&fiche=information&num=743&debut=&fin= (consulté le 30 janvier 2016). Il achèvera une belle carrière ecclésiastique (évêque de Poitiers, chanoine de Saint-Étienne de Bourges…) et parlementaire (il est attesté comme conseiller à la chambre des requêtes) en qualité d’archevêque de Reims.

2. Ce mot, qui n’est pas répété plus bas, est à prendre au sens de « territoires », « régions », « zones de domination ».

3. Il nous semble que « quodque… valeant » est, sur le même plan que « acquirere » et « convertere », commandé par « concessimus et concedimus ».

4. Toute l’administration royale, directe ou déléguée, use depuis le xiiie siècle du style de Pâques ; puisque l’on est ici en janvier, il convient de convertir le millésime 1404 (a. st.) en 1405 (n. st.).

5. Érart Moriset, recensé par Lacour comme secrétaire du duc de 1397 à 1401 (R. Lacour, Le gouvernement de l’apanage…, annexes, p. xvi).

6. L’évêque de Poitiers Gérard de Montaigu, recensé par Lacour comme chancelier en 1405 (R.Lacour, op. cit., p. xv).