Parties du discours

Attribution chapellenie du logis ducal - parties du discours
  • Parties du discours

Suscription

Johannes, regis quondam Francorum filius, dux Bituricensis et Alvernie, comesque Pictavensis, Stamparum, Bolonie et Alvernie (l. 1)

Adresse

dilecto nostro Jocelino Sadoni clerico (l. 1-2)

Salut

Salutem (l. 2)

Dispositif

Capellaniam perpetuam sitam et fundatam in hospicio nostro de Aula Regia prope Bitur’, ad collationem nostram racione nostri ducatus Bituricensis pleno jure spectantem, liberam ad presens et vacantam per resignacionem de ea in manibus nostris factam et a nobis admissam per dilectum et fidelem consilliarium nostrum magistrum Arnulphum Pelini, dicte capellanie ultimum possessorem, tibi contulimus et conferimus et de ea providimus et providemus cum suis juribus et pertinentiis universis, investientes te de eisdem per tradicionem presentium litterarum (l. 2-6)

Clause injonctive n° 1 (sénéchal)

Quare senescallo nostro Bituricensi aut ejus locuntenente harum serie committendo mandamus quatinus, recepto a te solito juramento, te vel procuratorem tuum nomine tuo et pro te in dicte capellanie juriumque omnium et pertinenciarum ipsius realem et corporalem possessionem inducat aut per alium vel alios ad quos pertinet induci faciat, adhibitis solennitatibus in talibus assuetis, tibique vel dicto procuratori nomine tuo de fructibus, juribus, proventibus, obvencionibus et emolumentis quibuscumque ad dictam capellaniam pertinentibus faciat ab illis quorum interest vel intererit integre responderi (l. 6-10)

Clause injonctive n° 2 (receveur général)

mandantes insuper generali receptori nostro Bituricensi presenti et futuro quatinus dicto Jocelino aut ejus certo mandato redditus, proventus et alia emolumenta ad dictam capellam sive capellaniam spectantia decetero persolvat modo et terminis consuetis (l. 10-12)

Clause de décharge du receveur

Quequidem sic soluta nostras litteras aut earum vidisse sub sigillo auctentiquo ac quittanciam dicti Jocelini inde reportando in dicti nostri receptoris compotis per dilectas et fideles gentes nostras compotorum nostrorum absque difficultate quacumque volumus allocari et jubemus et de sua deduci recepta (l. 12-14)

Clause dérogatoire

ordinacionibus, mandatis vel inhibicionibus contrariis non obstantibus quibuscumque (l. 14-15)

Date de lieu et de temps

Datum in hospicio nostro de Vincestre prope Parisius, septima die mensis decembris, anno Domini millesimo quadringentesimo quarto (l. 15-16)

Mention de commandement

Per dominum ducem (repli)

Signature du secrétaire

Erart (repli)