Edition

Donation 300 livres de 1402 - édition
  • Edition

Johannes, regis quondam Francorum filius, dux Bitturicensis et Alvernie, comes Pictavensis, Stamparum, Bolonie et Alvernie, ac par Francie et locuntenens domini mei regis in nostris Bitturie, Alvernie et Pictavie supradictis et in lingue occitane et ducatus Acquitanie patriis. Universis presentes litteras inspecturis notum facimus quod nos, attendentes quod nichil plus refulget in principe quam vere fidei religio, que per augmentacionem ecclesiarum Dei quamplurima recipit incrementa quas Deus viris ecclesiasticis per diversas mundi provincias gubernandas tradidit et regendas quasque regibus et principibus defendendas commisit et eciam restaurandas. Dudum siquidem serenissimus princeps dominus meus Karolus Dei gracia Francorum rex, supplicacionibus nostris per nos cum instancia sibi oretenus factis ex certis racionabilibus causis, maxime quia honorem Dei omnipotentis beatissimeque Virginis Marie ac tocius curie supernorum, necnon et remedium ac salutem nostre ac consortum et prolis nostrarum animarum inspiciebant, benignissime inclinatus trescentas libras terre parisiensium annui et perpetui redditus ad aliquas ecclesias seu cappellanias aut edifficia fundandas et edifficandas seu jam fundatas edificatasque dotandas et ampliandas, et de quibus ministri earum valerent substantari, ubicunque dictas trescentas libras terre parisiensium in ducatibus, comitatibus, terris, domaniis et possessionibus nostris eligeremus et assignare vellemus, matura super hoc deliberacione magni consilii sui prehabita, de ipsius domini mei regis plenitudine potestatis, certa sciencia, auctoritate regia et speciali gracia per suas patentes litteras admortisavit, volens et concedens quod persone ecclesiastice per nos ad hoc eligende et ordinande ac earum successores et posteri imperpetuum tenere et possidere dictas trescentas libras terre annui et perpetui redditus sic admortisatas perpetuo, paciffice et quiete valerent atque possent absque eo quod ipsas vel aliquam partem ipsarum extra manum suam ponere, vendere aut alienare per ipsum dominum meum regem aut successores vel officiarios suos perpetuo et posteros quoscunque et cujuscunque auctoritatis existerent aliquathenus compellerentur seu compelli possent et absque eo quod propter hoc ipsi domino meo regi aut ejus successoribus vel officiariis presentibus et futuris aliquam financiam solvere tenerentur aut compelli possent quoquomodo, prout hec et alia in predictis litteris dicti domini mei plenius et lacius continentur, quarum tenor sequitur in hec verba :

« Karolus, Dei gracia Francorum rex, ad perpetuam rei memoriam. Si regalis magnificencie plenitudo cunctis preposcentibus tam ex debito quam ex innata sibi liberalitate bibulas aures accomodet et ad eorum supplicaciones admittandas manus porrigat adjutrices, multo magis ac magis inclinare se debet erga illos qui de stirpe regum Francorum illustri sumpserunt originem quique suis temporibus ad honorem et exaltacionem domus nostre regie totis eorum natibus obsequia laudabilia multis modis prestiterunt indefesse et presertim illis qui quod cedat ad omnipotentis Dei laudem et divini cultus augmentum vera mentis intencione et sincera devocione edifficare proponunt. Cum itaque carissimus patruus noster Johannes regis quondam Francorum filius, dux Bitturricensis et Alvernie, Pictavensisque et Alvernie comes, in honorem Dei omnipotentis beatissimeque virginis Marie tociusque curie supernorum ob remedium et salutem anime sue suarumque consortum ac prolis inde suscepte et suscipiende, aliquas ecclesias seu cappellanias aut edifficia Deo dedicata edifficare sive fundare disponat et ipsas amplis dotare possessionibus usque ad valorem trescentarum librarum parisiensium terre annui et perpetui redditus unde ministri earumdem valeant substantari, prout sua supplicacio oretenus nobis facta continebat votivis affectibus supplicando quatinus dictas trescentas libratas terre annui et perpetui redditus ob causam predictam de nostra regie majestatis plenitudine admortisare vellemus. Notum itaque fieri volumus universis presentibus et futuris quod nos dicti carissimi patrui nostri laudabile propositum commandantes suis supplicacionibus favorabiliter inclinati, dictas trescentas libratas terre annui et perpetui redditus, ubicunque ipsas in dictis suis ducatibus, comitatibus, terris, dominiis et possessionibus ob causam predictam eligere et assignare voluerit, matura super hoc deliberacione magni consilii nostri prehabita, de nostre plenitudine potestatis, certa sciencia auctoritateque regia et gracia speciali admortisavimus et admortisamus per presentes, volentes et concedentes quod persone ecclesiastice quas dictus patruus noster eliget et ordinabit ac earum successores et posteri tenere et possidere dictas trescentas libratas terre annui et perpetui redditus sic per nos, ut premittitur, admortisatas perpetuo, pacifice et quiete valeant atque possint, absque eo quod ipsas vel aliquam partem ipsarum extra manum suam ponere, vendere aut alienare per nos aut successores vel officiarios nostros presentes et posteros quoscunque et cujuscunque auctoritatis aut eminencie extiterent aliquathenus compellantur sive compelli possint et etiam absque eo quod propter hoc nobis aut dictis successoribus vel officiariis nostris presentibus et futuris aliquam financiam nunc vel infuturum solvere teneantur aut compellantur vel possint quavis causa vel occasione compelli. Eapropter dilectis et fidelibus gentibus nostris compotorum nostrorum, necnon thesaurariis nostris Parisius ceterisque justiciariis et officiariis nostris presentibus et futuris super hoc deputatis vel deputandis precipiendo districte mandamus quatinus nostra presenti admortisacione, concessione et gracia dictum patruum nostrum ac successores suos, necnon dictas personas ecclesiasticas ad hoc per eumdem deputatas vel ordinatas seu deputandas vel ordinandas et ecclesias sive cappellanias aut alia edifficia ad usum predictum per eum, ut premittitur, fundatas vel fundandas uti et gaudere perpetuo, pacifice et quiete faciant et permittant, nil in contrarium attemptando. Quoniam sic fieri volumus et dicto patruo nostro concessimus et concedimus de gracia speciali per presentes, ordinacionibus, constitutionibus vel preceptis in contrarium factis vel faciendis non obstantibus quibuscunque. Quod ut firmum et stabile perpetuo permaneat in futurum, presentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum. Salvo in aliis jure nostro et in omnibus quolibet alieno. Datum Meleduni, xxiii die januarii, anno Domini millesimo trescentesimo nonagesimo et regni nostri undecimo. Sic signatum : Per regem in suo consilio. Montagu. Registrata et expedita in camera compotorum, presentibus et consencientibus thesaurariis. Sine financia, quia sic canetur superius. xviii die febroarii, anno Domini millesimo iiiixx x°, prout est in libro cartarum de dicto tempore, folio xxxiii°. N. de Planceys. »

Cumque ecclesia cathedralis Bitturicensis que, disponente Deo, tocius Acquitanie obtinet primaciam ac inter ecclesias Francie plurimis est honorificenciis predotata propter guerras, mortalitates, sterilitatem populorum et alia incomoda quam diversa in ejus redditibus, domaniis, terris et possessionibus sit quamplurimum diminuta, nos vestigia progenitorum nostrorum regum Francie qui in fide fervidi et summa devocione imbuti attenus(a) ecclesiam Dei et cultum divinum quamplurimum augmentarunt et ecclesias depressas restaurarunt insequi ac eamdem ecclesiam Bitturis peramplius honorare volentes, gerentes ad illam ab olim multis racionabilibus causis zelum devocionis carioris maxime propter reverenciam et honorem reliquiarum videlicet beatissimi Stephani prothomartiris ipsius ecclesie patroni, cujus maxima pars capitis ac manus integra beati Andree appostoli et capud beati Guillermi confessoris olim ejusdem ecclesie archiepiscopi cum toto corpore ejusdem ac nonnulla alia sanctorum corpora et reliquie quorum aliqua in dicta ecclesia ex nostra largicione magnifice et honorifice collata habentur et devote venerantur. Cum eciam ad augmentacionem certarum missarum et anniversariorum per nos ibidem fundatorum ac eciam nonnullarum missarum quas dilecti nostri decanus et capitulum ipsius ecclesie pro nostra prosperitate quamdiu vixerimus ac nostre et consortis ac liberorum nostrorum animarum, quorum aliqua ipsorum liberorum corpora ibidem sunt sepulta, ac remedio post nostrum obitum eorum motu proprio non ad nostram petitionem ultra missas et anniversaria predicta in dicta eorum ecclesia perpetuo celebrare statuerunt et ut hujusmodi misse que alias dotate seu fundate minime existunt perpetuis temporibus sine interrupcione aliquali valeant celebrare ceterisque aliis justis et racionabilibus causis ad hec nos moventibus dictas trescentas libras terre parisiensium annui et perpetui redditus sic per prefatum dominum meum regem premissis de causis admortisatas necnon omne jus et omnem actionem si quod et quam nobis ex predicta concessione prefati domini mei regis competit, competebat et competere poterat et potest quoquomodo prefatis decano et capitulo ejusdem ecclesie Bitturicensis penitus et imperpetuum ex certa sciencia et speciali gracia ac matura super hoc deliberacione prehabita donavimus, concessimus donamusque concedimus ac in predictos decanum et capitulum transtulimus et transferimus per presentes, volentes et concedentes harum serie litterarum quod dicti decanus et cappitulum ecclesie predicte dictas trescentas libras terre parisiensium ubique in ducatibus, comitatibus, terris et domaniis nostris predictis acquirere, apprehendere, retinere et perpetuo possidere ac hujusmodi gracia sic nobis facta et aliis in dictis litteris regiis continentes in omnibus et per omnia uti et pacifice gaudere absque contradicione aliqua possint et valeant quoniam ipsos decanum et cappitulum ad hoc juxta dictarum litterarum regiarum tenorem et alias modo et forma quibus melius possumus et debemus eligendos duximus et eciam nominandos. Mandantes tenore presencium precipiendo dilectis nostris gentibus camere nostrorum compotorum ac omnibus senescallis nostris Bituris, Alvernie et Pictavensis necnon thesaurariis, receptoribus et aliis officiariis nostris presentibus et futuris quatinus decanum et cappitulum ejusdem ecclesie prefatos contra contenta in(b) prefatis regiis et nostris litteris presentibus nullathenus impediant vel perturbent, sed eis uti et gaudere faciant et permittant pacifice et quiete. Mandatis, inhibicionibus, statutis et ordinacionibus factis et faciendis in contrarium non obstantibus quibuscumque. In quorum rei testimonium(c), presentibus nostris(d) fecimus apponi sigillum. Datum Parisius, mense marcii, anno Domini millesimo quadringentesimo secundo.

(Sur le repli, à gauche :) Per dominum ducem.

(Signé :) Le Beuf.

(Sur le repli, à droite :) Expedita in camera compotorum dicti domini ducis ex ordinacione reverendi in Christo patris domini episcopi Pictavensis, cancellarii dicti domini ducis et in eadem camera presidentis, et ibidem registrata in libro memorialium hujus temporis, folio viii°, xva novembris, anno Domini M° CCCC III°.

(Signé :) B. De Nesson.

Visa.

 

a. sic A pour actenus (hactenus). – b. in répété par erreur en début de ligne, A. – c. comprendre soit In quarum rerum testimonium, soit In cujus rei testimonium. – d. Si la leçon (“à nos présentes”) est acceptée, il faut suppléer ou sous-entendre un nostrum rapporté à sigillum.