Transcription paléographique

Amortissement gratuit des donations de 1405 - transcription paléographique
  • Transcription paléographique

Johannes, regis quondam Francorum filius, dux Bituricen(sis) et Alvernie, comesq(ue) Pictaven(sis), Stamparum, Bolonie (et) Alvernie. Notum facimus universis p(rese)ntib(us) et futuris quod nos, gratuitorum (et) continuorum servitiorum nobis diu per dilectum (et) fidelem consiliarium (et) magistrum requestarum hospicii d(omi)ni mei regis (et) n(ost)r(u)m mag(ist)r(u)m Petrum Trousselli, archidiaconu(m) Parisien(sem), (et) suos dicto d(omi)no meo regi (et) nobis multipl(icite)r impensorum memoriam in n(ost)re mentis examine revolventes, et ob hoc suis justis petitionib(us), illis presertim que divini cultus augmentu(m) a(n)i(m)ar(um)q(ue) salutem concernu(n)t, benigne volentes condescendere, [au]dita per nos supplicatione per eum nobis porrecta, continen(ti) q(uod), cu(m) ip(s)e, dum in hac mortali p(er)egrinatione vitam agit, a(n)i(m)e sue, parentum (et) b(e)n(e)factor(um) suor(um) saluti providere cupiens, de bonis a Deo sibi collatis usq(ue) ad summam sexaginta librar(um) turonen(sium) annui et p(er)petui redditus per ip(su)m in patriis (et) t(er)ris nobis subjectis acquisitarum vel imposterum acquirendar(um) in nova fundatione seu dotatione cujusdam capella(n)ie seu capellaniarum (et) sui obitus p(er)petui in eccl(es)ia Bituricen(si) seu quibusvis aliis piis operibus exponere (et) erogare proposu(er)it, du(m)tamen a nobis gra(tia)m admortisat(i)o(n)is dictar(um) sexaginta librar(um) turonen(sium) obtineat, gra(tia)m n(ost)ram hujusmodi sibi super hoc elargiri dignaremur, nos ip(s)ius mag(ist)ri Petri laudabile propositu(m) in D(omi)no plurimum co(m)mendantes, premissor(um) consideratione, ut idem mag(iste)r Petrus in om(n)ib(us (et) sing(u)lis terris nobis subditis dictas sexaginta libras turonen(sium) annui (et) p(er)petui redditus in feodo vel extra feodu(m), etiam cum justicia media (et) bassa, si jam eas non acquisierit, acquirere (et) eas insimul vel per partes in fundationibus seu dotationib(us) p(re)dictis convertere, q(uod)q(ue) ip(s)e sexaginta libre turonen(sium) annui (et) p(er)petui redditus in feodo vel extra feodum etiam cu(m) justicia media (et) bassa per capellanos in dicta capella(n)ia seu capellaniis instituendos ac decanu(m) et cap(itu)l(u)m ip(s)ius eccl(es)ie in q(u)a(n)tum hujusmodi tangit obitum ac alios quibus per eum sic erogate, date, translate vel assignate fuerint recipi, teneri, haberi et possideri valeant p(er)petuis temporibus tanq(u)a(m) res admortisate, Deo dicate (et) usibus divinis applicate absq(ue) eo q(uod) ad eas vel aliqua(m) ip(s)arum partem vendendum, alienandum seu extra manus suas ponendum aut nobis p(ro)pter hoc aliqua(m) financiam pr(est)andum per quoscu(m)q(ue) officiarios n(ost)ros cogi aut compelli possint quomodolibet in futurum prefato magistro Petro (et) ut ip(s)e d(omi)n(u)s meus rex (et) nos predecessoresq(ue) sui (et) n(ost)ri necnon carissima consors (et) liberi n(ost)ri bonor(um) et orationu(m) que ratione dictar(um) sexaginta librar(um) turon(ensium) celebrabunt(ur) (et) fient decetero p(ar)ticipes efficiamur (et) consortes, de nostra certa sciencia, inq(u)a(n)tum nos, heredes (et) successores n(ost)ros tangit (et) tangere pot(er)it in futur(um), concessimus (et) concedimus per p(rese)ntes. Eidem quoq(ue) mag(ist)ro Petro ex ampliori gr(ati)a qua(m)cunq(ue) financiam pro premissis (et) eor(um) dependentiis nobis debitam aut debendam ad quale(m)cunq(ue) sum(m)am ascendat exnu(n)c prout extu(n)c premissor(um) intuitu damus, remittim(us) penitusq(ue) de dicta nostra sciencia quittamus ; mandantes har(um) serie dilectis (et) fidelibus gentib(us) camere compotor(um) n(ost)ror(um) om(n)ibusq(ue) justiciariis (et) aliis officiariis n(ost)ris modernis (et) futuris vel eor(um) locaten(entibus) (et) eor(um) cuil(ibet) ut ad eum p(er)tinuerit quatin(us) d(i)c(tu)m mag(ist)r(u)m Petrum Trousselli p(er)sonasq(ue) eccl(es)iasticas quibus dictas sexaginta libras turonen(sium) a(n)nui (et) p(er)petui redditus assignabit p(rese)ntibus gratia (et) concessione p(er)petuo sine ulla inquietatione v(est)ri (et) gaudere faciant (et) p(er)mittant, facta i(n) (contr)ariu(m)  si que fuerint ad statum p(r)istinu(m) (et) debitum celeriter reducendo. Ordinationib(us), statutis (et) p(ro)hibitionib(us) p(er) nos factis p(re)missis in aliquo derogantib(us) tam de non aliquid admortisando q(u)a(m) al(ia)s donisq(ue) seu graciis dicto mag(ist)ro Petro a(lia)s per nos factis, quas hic [h]aberi volumus pro expressis, necnon aliis mandatis, ordi(n)ac(i)o(n)ib(us) (et) inhibitionib(us) contrariis non obstantib(us) quibuscumq(ue). Quod ut p(er)petue firmitatis robur obti(n)eat, n(ost)r(u)m p(rese)ntibus l(itte)ris fecimus apponi sigillum, n(ost)ro in aliis (et) alieno in omnibus jure salvo. Datum Parisius, mense januarii, anno D(omi)ni millesimo quadringentesimo quarto.

Per d(omi)n(u)m ducem.

Erart.

Visa. Contentor, gratis.

Expedita in cam(er)a comp(oto)r(um) Bittur’ d(i)c(t)i d(omi)ni ducis ex ordi(natio)ne re(veren)di p(atr)is d(omi)ni Pictaven(sis) ep(iscop)i, cancellarii ip(s)ius d(omi)ni ducis, et in d(i)c(t)a cam(er)a p(re)sidentis(6), et d(omi)nor(um) comp(oto)r(um) ibi, sine finan(ci)a, de consensu thes(aurar)ii gen(er)alis, et in ead(em) reg(istra)ta libro memor(ia)liu(m) huj(us) temp(or)is, folio XXXII°, die penultima maii MCCCCVto.

Viaut.