Transcription paléographique

Donation 300 livres de 1402 - transcription paléographique
  • Transcription paléographique

Johannes, regis quondam Francorum filius, dux Bitturicen(sis) et Alvernie, comes Pictaven(sis), Stamparum, Bolonie et Alvernie, ac par Francie et locuntenens domini mei regis in n(ost)ris Bitturie, Alvernie et Pictavie supradictis et in lingue occitane et ducatus Acquitanie patriis. Universis p(re)sentes litteras inspecturis notum facimus quod nos, attendentes q(uo)d nichil plus refulget in principe q(u)a(m) vere fidei religio, que per augmentacionem ecclesiarum Dei q(u)a(m)plurima recipit incrementa quas Deus viris ecclesiasticis per diversas mundi provincias gubernandas tradidit (et) regendas quas(que) regibus (et) principibus defendendas co(m)misit et eciam restaurandas. Dudu(m) siquide(m) serenissimus princeps dominus meus Karolus Dei gracia Francorum rex, supplicacionibus n(ost)ris per nos cum instancia sibi oretenus factis ex certis racionabilib(us) causis, maxime quia honorem Dei omnipotentis beatissimeq(ue) Virginis Marie ac tocius curie supernorum, necnon et remedium ac salutem n(ost)re ac consortum (et) prolis n(ost)rarum animarum inspiciebant, benignissime inclinatus trescentas libras terre parisien(sium) annui (et) perpetui redditus ad aliquas ecclesias seu cappellanias aut edifficia fundandas et edifficandas seu jam fundatas edificatasq(ue) dotandas et ampliandas, et de quib(us) ministri earum valerent substantari, ubicunq(ue) dictas trescentas libras terre parisien(sium) in ducatibus, comitatib(us), terris, domaniis et possessionib(us) n(ost)ris eligeremus et assignare vellemus, matura super hoc deliberacione magni consilii sui prehabita, de ipsius domini mei regis plenitudine potestatis, certa sciencia, auctoritate regia (et) speciali gracia per suas patentes l(itte)ras admortisavit, volens (et) concedens q(uod) persone ecclesiastice per nos ad hoc eligende (et) ordinande ac earum successores et posteri imperpetuum tenere (et) possidere dictas trescentas libras terre annui (et) perpetui redditus sic admortisatas perpetuo, paciffice et quiete valerent atq(ue) possent absque eo q(uod) ip(s)as vel aliquam partem ip(s)arum extra manum suam ponere, vendere aut alienare per ip(su)m dominum meum regem aut successores vel officiarios suos p(er)petuo et posteros quoscunq(ue) (et) cujuscunq(ue) auctoritatis existe(re)nt aliquathenus compellerentur seu compelli possent et absq(ue) eo q(uod) propter hoc ip(s)i domino meo regi aut ejus successorib(us) vel officiariis p(rese)ntib(us) (et) futuris aliqua(m) financiam solvere tenerentur aut compelli possent quoquomodo, prout hec (et) alia in predictis l(itte)ris dicti domini mei plenius (et) lacius continentur, quarum tenor sequitur in hec verba :

« Karolus, Dei gracia Fra(n)corum rex, ad perpetuam rei memoriam. Si regalis magnificencie plenitudo cunctis preposcentibus tam ex debito q(u)a(m) ex innata sibi liberalitate bibulas aures accomodet (et) ad eorum supplicaciones admittandas manus porrigat adjutrices, multo magis ac magis inclinare se debet erga illos qui de stirpe regum Francorum illustri sumpserunt originem quiq(ue) suis temporib(us) ad honorem (et) exaltacionem domus n(ost)re regie totis eorum natibus obsequia laudabilia multis modis prestiterunt indefesse et presertim illis qui quod cedat ad omnipotentis Dei laudem (et) divini cultus augmentum vera mentis intencione (et) sincera devocione edifficare proponu(n)t. Cum itaq(ue) carissimus patruus n(oste)r Johannes regis quondam Francorum filius, dux Bitturricen(sis) (et) Alvernie, Pictaven(sis)q(ue) (et) Alvernie comes, in honorem Dei omnipotentis beatissimeq(ue) virginis Marie tociusq(ue) curie supernorum ob remedium (et) salutem anime sue suarumq(ue) consortum ac prolis inde suscepte (et) suscipiende, aliquas ecclesias seu cappellanias aut edifficia Deo dedicata edifficare sive fundare disponat et ip(s)as amplis dotare possessionibus usq(ue) ad valorem trescentarum librarum parisien(sium) terre annui (et) perpetui redditus unde ministri earumdem valeant substantari, prout sua supplicacio oretenus nobis facta continebat votivis affectib(us) supplicando quatinus dictas trescentas libratas terre annui (et) perpetui redditus ob causam predictam de n(ost)ra regie majestatis plenitudine admortisare vellemus. Notum itaq(ue) fieri volumus universis presentibus (et) futuris quod nos dicti carissimi patrui n(ost)ri laudabile propositum commandantes suis supplicacionibus favorabiliter inclinati, dictas trescentas libratas terre annui (et) perpetui redditus, ubicunq(ue) ip(s)as in dictis suis ducatib(us), comitatib(us), terris, dominiis (et) possessionibus ob causam predictam eligere (et) assignare voluerit, matura super hoc deliberacione magni consilii n(ost)ri prehabita, de n(ost)re plenitudine potestatis, certa sciencia auctoritateq(ue) regia et gracia sp(eci)ali admortisavimus (et) admortisamus per p(rese)ntes, volentes et concedentes q(uod) persone ecclesiastice quas dictus patruus n(oste)r eliget et ordinabit ac earum successores et posteri tenere (et) possidere dictas trescentas libratas terre annui (et) perpetui redditus sic per nos, ut premittitur, admortisatas perpetuo, pacifice (et) quiete valeant atq(ue) possint, absq(ue) eo q(uod) ip(s)as vel aliqua(m) partem ip(s)arum extra manum suam ponere, vendere aut alienare per nos aut successores vel officiarios n(ost)ros p(rese)ntes (et) posteros quoscunq(ue) et cujuscunq(ue) auctoritatis aut eminencie extiterent aliquathenus compellantur sive compelli possint et etiam absq(ue) eo q(uod) propter hoc nobis aut dictis successorib(us) vel officiariis n(ost)ris p(rese)ntibus (et) futuris aliquam financiam nunc vel infuturum solvere teneantur aut compellantur vel possint quavis causa vel occasione compelli. Eapropter dilectis (et) fidelibus gentibus n(ost)ris compotorum n(ost)rorum, necnon thesaurariis n(ost)ris Parisius ceterisq(ue) justiciariis (et) officiariis n(ost)ris p(rese)ntib(us) (et) futuris super hoc deputatis vel deputa(n)dis precipiendo districte mandamus quatinus n(ost)ra p(rese)nti admortisacione, concessione et gracia dictum patruum n(ost)r(u)m ac successores suos, necnon dictas personas eccl(es)iasticas ad hoc per eumdem deputatas vel ordinatas seu deputandas vel ordinandas et eccl(es)ias sive cappellanias aut alia edifficia ad usum predictum per eum, ut premittitur, fundatas vel fundandas uti (et) gaudere perpetuo, pacifice (et) quiete faciant (et) permittant, nil in contrarium attemptando. Quoniam sic fieri volumus (et) dicto patruo n(ost)ro concessimus (et) concedimus de gracia speciali per p(re)sentes, ordinacionib(us), constitutionib(us) vel preceptis in contrarium factis vel faciendis non obstantibus quibuscunq(ue). Quod ut firmum (et) stabile perpetuo permaneat in futurum, presentibus litteris n(ost)r(u)m fecimus apponi sigillum. Salvo in aliis jure n(ost)ro (et) in omnibus quolibet alieno. Datum Meleduni, xxiii die januarii, anno Domini millesimo trescentesimo nonagesimo et regni n(ost)ri undecimo. Sic signatum : Per regem in suo consilio. Montagu. Registrata et expedita in camera compotorum, p(rese)ntib(us) (et) consencientibus thesaurariis. Sine financia, quia sic canetur superius. xviii die febroarii, anno Domini millesimo iiiixx x°, prout est in libro cartarum de dicto tempore, folio xxxiii°. N. de Planceys. »

Cumq(ue) ecclesia cathedralis Bitturicensis que, disponente Deo, tocius Acquitanie obtinet primaciam ac inter ecclesias Francie plurimis est honorificenciis predotata propter guerras, mortalitates, sterilitatem populorum (et) alia incomoda q(u)a(m) diversa in ejus redditibus, domaniis, terris (et) possessionib(us) sit q(u)a(m)plurimu(m) diminuta, nos vestigia progenitorum n(ost)rorum regum Francie qui in fide fervidi (et) summa devocione imbuti actenus ecclesiam Dei (et) cultum divinum q(u)a(m)plurimum augmentarunt (et) ecclesias depressas restaurarunt insequi ac eamdem ecclesiam Bitturis peramplius honorare volentes, gerentes ad illam ab olim multis racionabilibus causis zelum devocionis carioris maxime propter reverenciam (et) honorem reliquiarum videlicet beatissimi Stephani prothomartiris ip(s)ius ecclesie patroni, cujus maxima pars capitis ac manus integra beati Andree appostoli et capud beati Guillermi confessoris olim ejusdem ecclesie archiepiscopi cum toto corpore ejusdem ac nonnulla alia sanctorum corpora (et) reliquie quorum aliqua in dicta ecclesia ex n(ost)ra largicione magnifice (et) honorifice collata habentur (et) devote venerantur. Cum eciam ad augmentacionem certarum missarum et anniversariorum per nos ibidem fundatorum ac eciam nonnullarum missaru(m) quas dilecti n(ost)ri decanus (et) capitulum i(s)ius ecclesie pro n(ost)ra prosperitate quamdiu vixerimus ac n(ost)re et consortis ac liberorum n(ost)rorum animarum, quorum aliqua ip(s)orum liberorum corpora ibidem sunt sepulta, ac remedio post n(ost)rum obitum eorum motu proprio non ad n(ost)ram petitionem ultra missas et anniversaria predicta in dicta eorum ecclesia perpetuo celebrare statuerunt (et) ut hujusmodi misse que alias dotate seu fundate minime existunt perpetuis temporib(us) sine interrupcione aliquali valeant celebrare ceterisq(ue) aliis justis (et) racionabilib(us) causis ad hec nos moventib(us) dictas trescentas libras terre parisien(sium) a(n)nui (et) perpetui redditus sic per prefatum dominum meum regem premissis de causis admortisatas necnon omne jus (et) omnem actionem si quod et quam nobis ex predicta concessione prefati domini mei regis competit, competebat et competere poterat et potest quoquomodo prefatis decano (et) capitulo ejusdem ecclesie Bitturicen(sis) penitus (et) imperpetuum ex certa sciencia (et) speciali gracia ac matura super hoc deliberacione prehabita donavimus, concessimus donamusq(ue) concedimus ac in predictos decanum (et) cap(itu)l(u)m transtulimus et transferimus per p(re)sentes, volentes (et) concedentes harum serie litterarum q(uod) dicti decanus (et) cappitulum ecclesie predicte dictas trescentas libras terre parisien(sium) ubiq(ue) in ducatib(us), comitatib(us), terris et domaniis n(ost)ris predictis acquirere, apprehendere, retinere (et) perpetuo possidere ac hujusmodi gracia sic nobis facta et aliis in dictis litteris regiis continentes in omnib(us) (et) per omnia uti(et) pacifice gaudere absq(ue) contradicione aliqua possint et valeant quoniam ip(s)os decanum (et) cappitulum ad hoc juxta dictarum litterarum regiarum tenorem (et) alias modo (et) forma quib(us) melius possumus (et) debemus eligendos duximus et eciam nominandos. Mandantes tenore p(rese)ncium precipiendo dilectis n(ost)ris gentib(us) camere n(ost)rorum compotorum ac omnibus senescallis n(ost)ris Bituris, Alvernie (et) Pictaven(sis) necnon thesaurariis, receptorib(us) (et) aliis officiariis n(ost)ris p(rese)ntib(us) (et) futuris quatinus decanum (et) cappitulum ejusdem ecclesie prefatos contra contenta in prefatis regiis (et) n(ost)ris litteris p(rese)ntib(us) nullathenus impediant vel perturbent, sed eis uti et gaudere faciant (et) permittant pacifice (et) quiete. Mandatis, inhibicionib(us), statutis (et) ordinacionibus factis et faciendis in contrarium non obstantib(us) quibuscumq(ue). In quorum rei testimonium, p(rese)ntib(us) nostris fecimus apponi sigillum. Datum Parisius, mense marcii, anno Domini millesimo quadringentesimo secundo.

Per dominum ducem.

Le Beuf.

Expe(di)ta in cam(e)ra compotor(um) dicti domini ducis ex ordinac(i)one rev(er)endi in (Christ)o p(at)ris d(omi)ni ep(iscop)i Pictaven(sis), cancellarii d(i)cti d(omi)ni ducis et in eadem cam(er)a p(r)esid(entis), et ibidem registrata in libro memorialiu(m) hujus t(e)mp(o)ris, folio viii°, xva nove(m)bris, anno D(omi)ni M° CCCC III°.

B. De Nesson.

Visa.